Skip to content

Commit 25c7a9d

Browse files
committed
Merge branch 'main' into deploy
2 parents f11307b + 3bdec23 commit 25c7a9d

File tree

25 files changed

+325
-1257
lines changed

25 files changed

+325
-1257
lines changed

data/aegidius/results/multilingual_tables_ft/livre_2/partie_1/chapitre_14/final_result.html

Lines changed: 306 additions & 378 deletions
Large diffs are not rendered by default.

data/aegidius/txt/multilingual/livre_1/partie_2/chapitre_1/la/Beinecke_Marston_MS_139.txt

Lines changed: 0 additions & 106 deletions
This file was deleted.
Lines changed: 1 addition & 0 deletions
Original file line numberDiff line numberDiff line change
@@ -0,0 +1 @@
1+
Caplm̃ primum quomodo diuiduntur potencie anime et in quibus potenciis habet esse uirtus. Ostquod auxiliante deo com pleuimus primam partem huius primi libri in quo agitur de regimem sin ostem dentes in quo reges et principes suam felicitatem ponere debeant quia non decet eos suam finem ponere in diuiciis nec in ciuili potencia nec in aliquibus talibus sed omnibus hiis ut supra plenius probatur debent uti tamquam or ganis ad felicitatem. Suam autem felicitatem ponere in actu prudencie debent prout talis actus imperatus est a ⟦uirti⟧ caritate. Nam tunc rege⟦sis⟧ habent suam felicitatem suo statui condignam et debitam quando instigante dei dilectione sed prudentiam regnatinam gentem sibi commissam sed legem et rationem sancte et iuste regunt Principaliter igitur regum felicitas ponenda est in ipso deo et ex cognicione et dilectione eius suum studium et suam uitam ad hoc ordinare debent ut cognoscentes et diligentes deum ipsi tamquam ueri ministri eius sed ordinem rationis dirigant populm sibi comissum. hiis igitur ita peractis et ostenso in quo reges debeant ponere suam finem sed ordinem rationis superius pretaxatum. Restat ostendere quibus uirtutibus reges pollere debent. uirtutes autem sunt quidem ornatus et quedam perfectiones anime. Oportet igitur prius ostendere quot sunt potencie anime et in quibus potenciis habent esse uirtutes Consequenter autem manifestabitur quomodo uir tutes sunt distinguende. postea uero ostendemus quot sunt in nimo hiioi virtutes et que illarum sunt principales et que sunt secundarie. Demum autem declarabitur singulariter que sit unaqueque illarum uirtutum et quomodo decet reges et principes tales uirtutes hiue. Idotencie autem etiam sic distingui possuter Quia qued sunt naturales qued co gnitiue sensitiue, quedam appetitiue et qued intellectiue. Naturales potencie sunt ille quibus communitamus cum uegetabilibus et plantis ut potentia nuitritiua augmentatiua generatina et talia etiam que ipsis arboribus competunt. Potencie uero cognitiue sensitiue sunt uisus au ditus gustus et talia quibus communicamus cum brutis. Appetitiue uero distinguntur. Namquidem est appetitus in homine in quo non coitat cum brutis ut appetitus sequens intellettum Quidem autem ut communitat cum eis ut appetitus sequens sensum. qui quidem potest nonnanri sensuali/tas. Sequens uero intellectum uocatur uoluntas sz quem modum loquendi bruta habent sensualitatem et appetitum sensitiuum sz non habent uoluntatem idest appetitum intellectum̃. Uirtutes ergo de quibus loqui intendimus que sunt qued laudabiles uel erunt in potenciis naturalibus uel in appetitu sensitiuo uel in appetitu intellettiuo uel in ipso intellectu uel in hiis omnibus uel in aliquibus eorum In potenciis autem naturalibus esse non possunt quod trippliciter patet Primo quia ex naturalibus non laudamur neque uituperamur. nullus enim dicitur bonus ex eo quod habeat bonam augmentatiuam uel nutritiuam Secundo in talibus non habent esse hinoni uirtutes quia uirtus est aliquid ss̃ rationem ut potest probari 2 ͦ eth. Potencie autem naturales sz quod huioi sunt rationem non obediunt. Nam siue quis rontinetur siue uelit non propter hoc per se lo quendo potencie naturales uariantur in actibus suis sz semper sz modum sibi possibilem suas actiones efficiunt. Tercio In talibus potenciis non sunt habitus et uirtutes quia habitus sunt ad determinandum potencias ut bene uel male agant ut per habitus uiciosos determinatur potencia ad agendum male et per uir tuosos et ad agendum bene. Cum igitur natura sit determinata ad unum et potencie naturales sufficienter determinentur ad agendum ex natura sua sy eas nec sumis uirtuosi nec uiciosi ut hic de uicio et uirtute loqui uidemur quare in poten ciis naturalibus huiusmodi uirtutes esse non possunt. Ex hiis igitur tribus rationibus per quas probatum est uirtutes nonesse in potenciis naturalibus probari p̃teas non esse in cognitione sensitiua siue in potenciis sensituus Nam sicut non laudamur nec uituperamur ex potentiis naturalibus probari potest eas non esse in cognicione sensitia siue in potenciis sen situus. Nam sicut non laudamur nec ui tuperamur ex potenciis naturalibus Sic non laudatur quis nec uituperatur ex sensibus Nam sicut nullus laudatur tanquam bonus ex eo quod bene digerit uel bene crescit Sic non laudatur ex eo quod acute uidet uel subtiliter audit nisi forte hoc esset per accidens. Uel si quis ex superflua comestio ne uel ex nimia potatione incurisset obtalimam oculorum ne bene uideret uel debilitatem stomaci ne bene digereret intreparetur ille non quia male digerit uel quia clare non uidet quia clare uidere et bene digerere per se loquendo non est in potestate hom̃is. Sed intreparetur ex superfluo potu uel superfluo cibo. Nam erat in potestate sua ut posset uti cibo et potu moderate: Secundo in sensibus non est ponenda uirtus moralis quia sicut potencie naturales non obediunt rationem quia sset rlam rationis nullus magis uel nimius augetur uel magis et minus digerit. sic nec sen sus obediunt racioni. Non enim est in potestate hominis uidere clarius uel minus clare quare si uirtus moralis est aͥquid scilicet rationem huiusmodi uirtus in sensibus poni non debet. Tercio in talibus non est uirtus moralis quia sic potentie naturales sufficienter determinantur ad actiones suas per suam naturam. sic et sensus Nam sicut ignis tantum calefacit quantum potest calefatere propter quod quia determinatus in actione sua nec laudatur nec uituperatur nec est in eo uirtus moralis. Sic quia potentia digestiua tantum digerit quantum potest digerere et oculus uidet quodtum potest uidere ineis uirtus moralis esse non part Nam per uirtutem moralem non deter minatur potencia ad agendum. hec autem sufficienter determantur ad actiones suas per naturam. non igitur indigent uirtute morali. Si igitur nec in potenciis naturalibus nec in sensibus est uirtus moralis cum preter potencias et sensus non sit insi intellectus et fens appetitus sensitiuus et intellectiuus oportet in talibus esse uirtutes morales

0 commit comments

Comments
 (0)